Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)

Aquae Comitatus Sárosiensis

vestigium Aeris vitriolici Priestley indicant (a). Sed quia Natrum per fortem ebullitionem, quae ad hoc experi­mentum adhibenda praescribitur, cum vaporjbus Aquae in excipulum abripitur et eosdem effectus causat, res haec vel isto ex fundamento dubia manet. G) Cum Aquis istis post primam ebullitionem 2 praegressa filtratione adjicitur tinctura Gallarum, vel sub cautela §. 4. H. adhibita, Prussias Kali, nulla sequitur mutatio. H) Si post primam ebullitionem et filtrationem Aquis his admiscetur Alcali fixum Acido carbonico pri­vatum turbantur adhuc, et candidum leveque sed par­cum sedimentum delabi sinunt* Post diuturniorem autem coctionem eodem Reagente adplicato limpidae manent. I) Atque tum flavum Curcumae pigmentum, chartae illitum, badium reddunt et tincturam Radicis Anehusae tinctoriae coerulescere faciunt. K) Oxydum Argenti Carbonate Ammonii solutum Aquae hae, postquam tamdiu decoctae erant, ut per Alcali jam non mutarentur , .in caseosos floccos congru- mant, a sole brevi nigrescentes. Solutionem hanc alcali - nam Lunae, a Cl. Professore Winterl commendatam(b) praefero nitrosae , quia haec non tantum a Calce, Mag­nesia , Alcali et Sulphure , sed et ab Acidis : boracico (c), phosphorico (d) et fluorico , quae in Aquis occurrere posse jam nullum est dubium, aeque ac ab Acido muriatico praecipitatur. Malui etiam Reagens hoc Aquis decoctis quam recentibus adplicare. ne Sulphur, quod saltem primae duae bartphenses scaturigines gerunt, eventum turbaret. AQUAE BARTPHENSES 1797. 53 (a) L. c. p. G2. seqq. .(b) L. p. 154. seqq. (c) A borace ex Acido nitrico Argentum praecipitari % ipse ex­pertus sum. (d) SOiorpcrtu, hiaret uiff £%«n&e. L. c. III. 94.

Next

/
Oldalképek
Tartalom