Schuster, Joannes (szerk.): Pauli Kitaibel M. D. Prof. Chemiae ac Botanicae: Hydrographica Hungariae 2. (Pest, 1829)
Aquae Comitatus Sárosiensis
22 Eliam pyrmonlana Aqua calida tempestate tantum noctu portari potest, Atque his sub cautelis possent tentam in s causa proximo autumno , aut primo vere aliquot cistae vario vasorum genere cum Aqua repletae ad Excelsum Consilium Regium transmitti, quo etiam defectus forte adhuc observati causa delegi queat. III. Circa aedificia, pro hospitibus excipiendis erigenda, sequentia memoranda occurrunt. Curandum ,scilicet est, ut eadem salubria, commodaque sint: expediet itaque eadem sic construi, ut tabulatum a solo, quod ad Acidulas bartphenses, praesertim in vallis fundo, valde humidum est, altius elevatum consistat, et ipsum altiori etiam loco ponatur; praesens ergo aedificium versus sylvam continuari, ibidemque ad angulum rectum juxta hanc versus primam seu infimam scaturiginem produci posset. Habet quidem haec aedificiorum positio difficultatem , quod illa per hanc a balneis, nunc jam structis , nimium removeantur; sed si balneorum aediculae, quae alioquin, utpote ventis perviae , immundae et incommodae emendari, aut cassari debent, transferri et Aqua attolli, aut aedificia per ambitum tectum cum iisdem conjungi jiossent. difficultas haec aut tolleretur penitus, aut saltem minueretur. Quodsi autem talis aedificiorum coordinatio locum non haberet, tractus unus inferius, ubi nunc rivus defluit, solo elevato poni posset, ab iis inhabitandus, quorum valetudo, ut longiore via progrediantur, non admittit. — Caeterum , quaecunque circa situm aedificiorum fuerit facta dispositio , balnea semper ita coordinanda erunt, ut eadem commoda, mundaque sint, et ut balneantes Aquam frigidam, calidamve pro lubitu ipsi admittere possint, neve cogantur, jam balneo insidentes, spurcos Aquae bajulatores pro debita temperatura obtinenda, advocare. Unum adhuo circa aedificia monendum superesl , scilicet, ea pro parte etiam sic construenda esse, ut binis ternisve cubilibus culina ad7 AQUAE SÁROSIENSES.