Magyary-Kossa Gyula dr.: Magyar orvosi emlékek. Értekezések a magyar orvostörténelem köréből 2. - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 122. (Budapest, 1929)

Adattár

Pestisemlékek 179 5. Az 1575. évi nagy pestis történetéhez. „Sub eundem annum LXXV. ingens in Ungar ia et Trasyluania pes­tis, totam late regionem miserabili clade affecit. Usu experientiaque com­pertum a sapientissimis uiris traditur, singulis decennijs in Vngaria adia- centibusque regionibus pestilentiae contagia grassari, si modo is annus uel bellorum cladibus, uel aliqua insigni alia publicaque calamitate non inter­pelletur. Quod sane repetita ab alto annorum hacce periodo, uidetur com­munis persuasio non omnino ex uano opinionem eam traxisse. Siue autem id ex certis planetarum maligniorum concursibus proueniat, qui aerem uirulentis corruptelis ad certam temporum conuersionem afficiunt: siue quod humores in hominibus naturali quadam et latenti ratione singulis decenni js turbentur uicienturque, unde uarijs discriminibus aetates in pericula ingrediantur: exploratum quodammodo est, eum temporis decur­sum fatalem Vngariae populis esse. Nam sicut anni noueni, et septeni, aut singulares aut coniuncti, quos gradarios uocant, certis temporum interual- lis grandi semper periculo uitam humanam afficere debilitareque putan­tur: ita denarius qui nouenario contiguus est, easdem uires ob propin­quitatem numeri concipere, procliue ad fidem uideri potest, ex quibus pes­tis certis subinde circuitibus suboriatur. Apostema putridique humoris collectio sub axillis artuumque iuncturis, sed maxime circa inguina tumo­res, quos bubonas uocant, oriebantur, qui nisi superante ui naturae nati- uoque calore foti, in pus soluerentur, erumperentque, insanabili pernicie promiscue quosque trahebant. Multi ferali malo 'perciti, nascentes tumores exsecabant, malumque malo medicabantur, euentu non semper profuturo. Nihil medicorum remedia, nihil potiones uenenorum antidota, nihil herbae, nulla cura quamlibet docta et accurata, serpens malum remorabatur. Obnoxij prae alijs huic ferali morbo, juventus erat, ut semper, teneraque aetas. E Transiluania in Vngariam lues proserpsit, ubi longe exitiabili­ter tyrannidem exercuit. Plana enim magna ex parte, intollerandoque calore ardens regio, corruptionem penitius imbiberat, maioreque strage populos afficiebat. Quod malum tantum et tam subitum, quodque late inuasisset omnem regionem ex insperato, sequenti anno magno cum bono mortalium sedatum est·“ (Szamosközy tört. maradványai, I. 180.) 6. Az 1586. évi magyarországi pestis. A köznép nyomorult lakás- viszonyai, babonássága; a képzett orvosok csekély száma, kuruzslók töméntelensége; torzsziilöttek, égi jósló jelek. „...Veluti parum esset superioris anni (1585) inedia enectum esse populum, pestilentia, quam ciborum insalubritas fecerat, commune sum­mis, infimisque malum, misere insuper omnia lacerare coepit. Nunquam autem per Vngariam, nisi maxima cum mortalium Strage pestis grassa­tur: sine ob angusta sordidaque uulgi habitacula, quae luem facile conci­piunt, nec respirationem admittunt: siue ob aestatis uehementiam plenam torridi intolerandique aestus, qui malum multa accessione auget: seu, quod fidet quam proximum est, ob temere conceptam deque triuio sumptam opi­nionem, qua uulgus fascinatum, omnem uel propulsandae uel euitandae contagionis rationem aspernatur, oscitanteque nimium superstitione clami­tat: non posse quemquam saeuiente pestilentia, quantuinuis maturum in salubriora loca quaerat receptum, fati uiam inexorabilem euitare. Quo se cumque quis uertat, quantuiuuis peregre concedat, in siluarum latibula se 12*

Next

/
Oldalképek
Tartalom