Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

92 íoő. Argumento 8 est, quod nonnullae per­sonae, natura debiles, post paucas dies ab elapso terrae motu, dolorem in spina dorsi, et affeotiones «feri seu passionem hystericam senserint. Istud non est, cur negemus, Novimus enim omnes , quanta mala repentimus horror cum lethali quodam frigore membra percellens, in validissimis etiam viris causare soleat, Nil mirum igitur, si idem horror , e terrae motu natus , in debilibus corpo­ribus dolorem quempiam causavit. Injurius tamen est in electricitabem Stukeleius , dum dolores hos ejus spiritui tribuit. Reclamat hic ipsa fluoris e- lectrici natura, quae mille jam in casibus mortales docuit, quod si leniter in spinam dorsi inveha­tur } memoratos dolores tollat potius, aut leniat, quam inducat. Et profecto si morbi hi a vapore electrico, per membra currente, orti fuissent, non post plures a terrae motu dies, sed sub ipso hoc tristi phaenomeno sentiri debuissent, uti in explo­sa lagena electrica sentiri solent, ado Non solum debiles, sed fortissimi quique ejus regionis inco­lae, a torrente electrico usque adeo densato, ex­traordinariis succussionibus percelli , ac penitus ejus victima cadere debuissent. Corpora siquidem eorum optimi conductores fuerint, per quos flui­dum electricum e terris in auras erumpere potuis­set , omnesque hi mortales intra coelum, et terrarn medii , ac proinde inter positivam , et npgativam electricitatem siti in circulo succussionis exstiterint. 101. Turbo pulvereus, quem pacato tempo­re solis viribus electricis in gyrum agi existimat Beccarias, pro phaenomeno pure electrico haberi non potest. Si enim in typhonem hunc aereum demergatur electrometrum, ut libet sensibile, iners persistet, nec ullius spiritus electrici indicium da­bit, quo tamen non parum adflari deberet, si pulverea illa nubes, quam vehit, si folia, ac stra­menta 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom