Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

menta levia, quae in orbem volvit, ab eodem spi­ritu electrico attraherentur, ac in gyrum ageren­tur. Quin potius haec ipsa stramenta, et pulveres in eo turbine simul manere non possent, si vapo­re electrico adflata essent ; sed mutuo semet re­pellere , ac in omnem partem spargi deberent,non secus, ac chartulae leves, aut hominis crines, ele­ctrico imbuti igne, in auras fundi solent. Multo rectius repetendus videtur nobis turbo hic, colu­mnam pulveream referens, a torrente calidi aeris prope terram nato, et in altum tendente. Aer enim prope terram restagnans, non solum a radiis so­lis directe venientibus, sed. et a ref^ejiis , atque ab ipsa etiam terra calida incalescit ; et quidem lo­cis siccis magis, quam supra lajcus, aut maria e- vaporatione frigus causantia, supra nuda magis, quam plantis vestita, supra nigra magis quam supra alba , radios solis' minus decomponentia. Fit igitur, ut aer hic calidus superno frigidiore ra­rior, ac levior reddatur. E legibus itaque hydro- staticis, pondere incumbentis alterius sursum ur­geri debet, et quidem ibi magis, ubi calidior, ac levior est. Tota igitur columna, calidiori loco incumbens, vicinis circumsitis frigidioribus devior, sursum ab iis propelli debet, differentia ponderum earumdem 'columnarum } quae hoc ipso quod cum lateralibus suo in ascensu confligat, motum verti­ginis citra omnem Öiectricitatem concipit, non ali­ter , ac aqua eundem motum consequi solet , dum aperto quopiam in fundo foramine, suo pondere deorsum intra stantes vicinas columnas aqueas de­scendit. Inde est, quod columnae hae pulvereae pa­cato plerumque coelo, et urente sole, nunquam vero npete, vel hyeme observentur, quod scilicet differentia caloris , in diversi* terrae locis, et co­lumnis aeris, illis incumbentibus his solum in ad­junctis oriri possit, obscura vero die, aut hyem® mi­95

Next

/
Oldalképek
Tartalom