Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

9* phosphoricus, ultro iam sequitur, odorem hunc in terrae motu, a spiritu electrico repeti non posse, sed sulphuri subterraneo in pyritibus, aliisque sub­stantiis accenso , et in forma exhalationum per varias terrae rimas, in aera evecto, tribuendum es­se. Confirmatur id eo etiam , quod omnes yulcani ignem evomentes, eodem odore auras inquinent, substantiae autem ejectae, copiosissimum sulphur contineant, ac ipse crater interne eo velut incru­stetur. Ex his itaque patet: odorem in terrae mo­tibus observari solitum , systemati primo ex toto, nullo pacto autem systemati secundo favere. 99. Aurora Borealis, Bolides, et tempestates fulmineae, quae supra Angliám, ante terrae motum Londinensem quam frequentissime comparuisse di­cuntur, debilia fulcra sunt systematis electrici. An enim hae aurorae ab electricis ignibus repeti de­beant, evictum non est, meraque conjectura res ni­titur, ac si etiam inde reipsa haberentur, adhuc tamen haec earum electricitas, pro causa terrae motus haberi non posset, secus enim in regnis ad polos rejectis , perennibusque auroris illustratis, perennes quoque terrae motus oriri oporteret. Hel- lius, Sajnovicsius, aliique celebres viri, auroras quidem pro indiciis frigoris habebant , at nemo tamen hucdum, ut nuncios terrae motus spectan­das censuit. Qui bolides quoque a solo electrico igne repetere vellet, non minori semet syrti im­plicaret, quam qui terrae motum ei attribuit. Quod tempestates, et fulmina attinet, sunt ea media, qui­bus natura utitur ad aequilibrium electricum, coe­lum inter, ac terram restituendum, pro quo fine etiam rite deserviunt. Quomodo igitur Stukeleiu» pro stabiliendo suo systemate praesidium in fulmi­nibus, quaerere potuit, quae directe potius illud fe­liunt, quam tuentur? 100.

Next

/
Oldalképek
Tartalom