Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

9° gena armata, yel e nube fulminea exilientis , cor­pora isolantia in momento perrumpentis, aut tran­silientis satis docent. Per aquas illas subterraneas calidas, quae a Vertes versus Mór, Bodajk, Csurgó, Tatam, Strigonium, Budam, ab eodem centro in tres orbis partes profluunt, item per scaturigines , lacus, amnesque, inde cum Danubio connexos, non est , cur fluidum electricum Pestinum facile propagari nequivisset. Illud quoque fluidum ele­ctricum , quod Ulissipona e terrae claustris eru­perat, urbemque vastavit, facilem viam per Tagum usque Madritam habuisset , quin 28 min. primis pro hoc transitu opus fuisset, facile per hunc flu­vium, mareque vicinum, cum aliis Hispaniae flu­viis nexum , fluidum electricum cum aliis regni ejus partibus ad aequilibrium se ponere potuisset, quin succussione terrae opus fuisset. Qui experimenta Franklini in Skuylkill, et De-Liic cum suo fratre, in lacu Genevensi 1749- awno facta legit, dubitare non potest, torrentem electricum per aquas longe majora spatia, quam quod intar Mór, et Pestinum aut inter Ulissiponem, et Madritum intercedit , absque notabili retardatione percurrere. Unde et­iam terrae motus Ulissiponensis pro sui Madri­tum propagatione 28 minutis primis haud eguis­set, si a torrente electrico natus fuisset. 98. Argumentum 6tum ab odore sulphureo in terrae motibus observato petitum , parum facit ad systema electricum. Vapor enim electricus non sulphur, sed phosphorum redolet. Certe quoties- cunque in navim, aut domum fulmen effusum est, semper rei gnari, odorem ejus a sulphureo mul­tum diversum esse experti sunt, ei nempe similli­mum, quem phosphorus accensus dare solet. Ru­di« unice plebs, et phosphori ignara, odorem hunc pro sulphureo habet. Cum igitur odor hi terrae motibus oriri solitus vere sulphureus sit, et non phos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom