Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
8i Refelluntur argumenta systematis Electricorum. 8 8- Ait primo, ut sub N. I. exposuimus, terrae motum Londinensem anni 1750. sex mensium aestivorum siccitatem praecessisse, atque ideo copiam fluidi electrici in terra illic accumulari debuisse • cum sicca atmosphaera illud in se recipere nequiverit,- dum demum propingua terris nubes veniret, in quam adjuvante imbre effuso , torrens electricus irruere, violentaque sua eruptione, terram concutere potuerit, ita Stukeleius. At quis coeli status ante hanc siccitatem in Anglia fuerit , an et hibernis mensibus nulla copiosior pluvia , aut mx humorem terrae dederit, altum tacet. Nemini autem notum est, quanto tempore natura in praeparandis , pro terrae motu materiis , sub. Anglia laboraverit. Sed sit ita, praecesserit ea siccitas terrae motum Londinensem, et si lubet demus a Inue majorem , anne tamen ideo eum terrae motum siccitati illi tribuendum esse arbitrabimur ? minime sane. I11 hac enim ipsa siccitate aderant fluvii cum puteis, ac mari communicantes, Stu- keleiano illi carceri electricitatis muito magis , quam nubes vicini, in quos hoc fluidum semet effundere, et per hos cum maribus ae terris aliis ad aequilibrium sensim ponere potuisset. Sed praeter haec docent omnium observationes , p'íu- rimos , ac maxime violentos terrae motus, ubique annis humantibus potius, quam siccis fieri, quibus tamen nulli nasci possent, sí a fluido electrico in terris densato, et exitum non inveniente, haberentur. His etenim annis sufficientes condu- Ctorés ubique nancisceretur, per quos successive, placideque in auras evadere, dissipari, atque ita, citra omnem terrae motum, aequilibrium electricum Coelum inter, et terram restituere posset. Profecto totus ille terrae motus, qui postremus Albensem provinciam circa Mór divexavit, ac quartum F jam