Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
6fl jam in annum eam infestat, nunquam nasci potuisset , si x vis terram movens, in spiritu electrico sita fuisset. Cum hoc toto autumno, ac hyeme per omnem late Hungáriám largissimae pluviae , et fusi imbres, indeque secutae plurimis in locis eluviones, atrae item nebulae omni fere die, ac nocte languidum aera, et terram involventes, ac nimio ex humore millia hominum, ante diem, tumulo inferentes, praecesserint; quae cum optimi sint fluoris electrici conductores , excessum fluoris hujus in se recipere, atque per aera dissipare o- mnino debuissent. 89. Sed vel minime forte locis ex omnibus in Mór, Csurgó, Bodajh , quibus maxime saeviit, oriri potuisset; ubi tot aquae tepentes ex imo terrae cum azotico , ac fixo aere jugiter effunduntur, viam proinde vapori electrico ad auras evadendi praebent non facilem solum , sed et perennem. Et tamen saevit ille adhuc, nec Mórensis illa lagena, post tercentas, et amplius exonerationes impleri no- viter, ac explodi desinit. Unde vero haec copia fluidi electrici suppeditatur? at id arcanum esse dicitur. 90. In eo quoque terrae motu, qui Messinae, praecipua Siciliae urbe, anno 1783, hora 19. accidit, et noctu hora 7 /\5. minuto repetitus fuit,totam fere Siciliam, et Calabriam densissimam nebulam terris insedisse , cmnemque visum incolis eripuisse indubiis relationibus accepimus. Flammas item e terra erupisse, ac per eas muros urbis, qui vim motus eliserant, in'aéra e- jectos esse, plures praeterea aedes per eos deflagrasse. Idem prorsus observatum fuit in motu U- lissiponensi die 1. Novembris anno 1755. Qui ergo fieri potuisset, ut si fluidum electricum tanta copia in terra accumulatum fuit, non jam praevie sensim ad aera difluxerit, siquidem conductor sufficiens ubique adfuerit. Nebula scjlicet, quae toti