Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

So major est in fulmine f quam in omni terrae motu$ majorem itaque torrentem fluidi electrici indicat, qui proinde nil minus deberet terram succutere , montes, ac urbes irt hiatus mergere etc. quae ta­men per fulmina nunquam facta legimus. Per alias igitur vires, quam electricas, terrae motus producatur necesse est. 4-to. Addere hic lubet et illud, quod iri hac electricitatis hypothesi, locä maribus propingua , multo minus terrae motui, vUlcanorumque furori obnoxia esse deberent, quam loca procul ab his remota. Cum enim maris fundus altissime infra terrae siccae faciem depressus sit, rimasque, et strata aquis pervia contineat , per haec volubile istud elementum , pressione tantae molis aquarum incumbentium, sub terras procul adigitur, fluidum igitur electricum sub terra natum, per eas unda­rum venas facile exonerari posset in maria , nec unquam sub terris mari vicinis , accumularetur, atque ita terrae motum in his locis aut nunquam , aut multo saltem rarius, quam mediis in terris sequi oporteret. Cum igitur in terris mari vicinis imprimis saevire soleat, dicendum est : humidum hoc elementum ad generandum potius, quam im­pediendum terrae motum conferre, scilicet juxta systema primum, effervescentiam promovendo. öy. Patet ex his, ut alia praetereamus, basim ipsam systematis Stukéleianí nudam hypthesim es­se, in qua animus naturae scrutatoris conquiesce­re omnino non possit. Sed videamus jatn et ra* tiones illius praecipuas quibus totam hanc aedem, tam mobili basi impositam, fulcire, firmareque ni­titur , ut eas diluendo, eo magis imbecilitas totius systematis elucescat. Pve-,

Next

/
Oldalképek
Tartalom