Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

fluoris electrici conferamus, dubitare non possu­mus , illis solis tam terrae motum Mdrensem, quam omnem alium, et quasvis vulcanorum explosiones adscribendas esse. Systema e contra Stukeleii, et illius sectatorum, pro pura hypothesi habendum, quae nec indoli vaporis electrici, nec viribus con­veniat. Etenim i. Asserit Stukeley, ejusque hodier­ni sectatores: dari loca in terrae sinu vasta, stra­tis bituminosis, aliisque non conductoribus ita un­dique clausa, ut in iis fluidum electricum non se­cus, ac in lagena quadam armata contineri, atque a difluxu prohiberi possit. At vero audax haec nimium , et violenta hypothesis nobis esse videtur. Quis enim unquam vel minimo argumento demon­strare potuit existentiam locorum sic isolatorum in terris? quis credat, loca ad plura milliaria in lon­gum, latum et profundum protensa , stratis bitu­minosis sic inclusa haberi, ut ne minimus quidem porulus, aut rimula in iis inveniatur bitumine va­cua, per quam vapori electrico, in clauso illo loco genito, ad reliquas terrae partes, aut ad aera fuga non pateat. Quae si adsit, totus ille locus, lagenae electricae, rupturam habenti , similis est, quo licet tam exigua sit, ut oculos eludat, fluido tamen electrico dissipando abunde sufficiet, nec unquam eam lagenam onerari sinet. Nunquam igitur, et subterranea illa hypothetica lagena, flui­do electrico onerari poterit. Sed et aquam prae­terea ubique sub terris diffundi, supra ostendimus,* quae si etiam forte loca quaepiam penetrare ne­queat, vapores tamen illius, vi sua elastica omnia pervadunt, madoreque terram, et reliqua corpora inquinant. Jnde est, quod terra omnis, lapidesque durissimi, et reliqua corpora -e terrae visceribus ubivis , et quam altecunque eruta, humore semper imbuta, aut saltem in superficie adfiata illo depre- hendaqaus, Jam autem quis nescit hoc humidum ele­7?

Next

/
Oldalképek
Tartalom