Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis

elementum propagando fluori electrico maxime o« portunum esse. Per hoc igitur ad minus fluor hic,, e suis claustris diffugere deberet, quin in iis vinctus accumulari unquam posset. 2do. Sed habeant hi electricitatis sectatores lagenas illas subterraneas, ad plurima ut volunt milliaria porrectas* impleant illas fluore electrico, ut lubet; neque tamen unquam ex iis seu terrae motum, seu vulcanorum phaenomena rite explica­bunt. Si enim terrae motus inde haberetur, quod fluidum electricum accumulatum, ruptis stratis bi­tuminosis , aliisque forte repagulis , cum violenti a in atmosphaeram, aut partes terrae alias efunda- tur, profecto fieri non posset, ut facto primo terrae motu, idem ille saepius postea , ac per plu« res nonunquam annos , omni fere die eodem in lo* co repetatur. Cum enim in primo jam motu stra­tum illud, electricitati impervium, uno ad minus in loco, per violentiam fluidi electrici disruptum sit, et per factum hiatum fluidum electricum ad partes terrae alias liberum «vaserit, impossibile est, ut porro etiam fluidum hoc plurimis vicibus in eodem terrae loco accumulari, ac a difluxu pro­hiberi possit, cum eadem illi jam facta via pateat, per quam prima eruptio ferebatur. Nullus ergo motus, primum illum consequens, a densato ele­ctrico fluido haberi potest* qui tamen cum fiant , causis aliis, ab electricitate diversis , adscribendi venient. Consequenter et primus ille iisdem tribu­endus erit. Neque vero eandem difficultatem, a repetitis terrae motibus petitam, contra ptimum systema vertere poterunt Stukeleii sectatores. Etenim ac­censi in terris ignes, et reliquae substantiae ela­sticae, eo usque terram succutiunt, dum per rimas varias in terra, vel poros dissipentur, vel dum viam per craterem quempiam vulcanicum inveniant, aut sibi ipsae novam aperiant. Si primo modo 7Ö Ges*

Next

/
Oldalképek
Tartalom