Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De causa terrae motus in genere, ac in specie de causa motus Albensis
nornena, ita hoc quoque post Stukeleíum, soliu* electricitatis imperio subjicere nitebantur' omnem, que terrae motum unice pro tempestate electrica, sub terris saeviente, habendum ésse existimabant. Ex his fuit primus Bina vide Gehler P. I. p.6. Postea Beccarias, qui sententiam hanc electricorum eo imprimis confirmare nititur, quod paccato non* nunquam tempore, adinstar typhonis turbo quidam In gyrum actus pulveres, ac alia levia corpuscula in aJtum propellat, et contra ipsum ventum non raro moveatur, quod soli electncitati adscribi posse existimat. Vide ejus Lettere deli’ Elettricismo p• 199- Hanc eandem opinionem serius amplexus ept Bertholon. Vide ejus Electricität der Lufterscheinungen. Hunc secutus .Giovanni Vivenzio Jstoria e theoria de tremuoti. Napoli i783. Sunt etiam qui terrae motum ab electricis quidem viribus repetere non audent, primam tamen accensio- pem soli electrico igni adscribendam existimant. 85. His in compendium missis, satis, super- que dictum putamus de sententia eorum physicorum , qui terrae motum, et omnia vulcanorum phaenomena, a solis electricis viribus repetunt. Comparanda jam veniunt nobis allata duo systemata , quidve seu ^ antiquiore illo, seu de hoc- ce novo sentiamus exponendum. dC a P u T V. Comparantur allata duo systemata de terrae motu, veraque illius causa assignatur. Argumenta contra systema secundum. 86. Si allatas supra multiplices illas, tremendasque vires subterraneorum ignium, vaporum, aerum, aliarumque substantiarum elasticarum attentius consideremus, eorumque agendi modum, cum indole 76