Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

33 góensi, ut nobis Venator retulit, plures terrae' fis­surae planam manum admittentes, aut paulo la­tiores sunt observatae. 27* Non desunt etiam mutationes quaedam per terrae motum aquis induetae : aliae quippe sup­pressae, aliae copia auctae, aliae novis scaturigini« nibus in auram sunt productae , quin tamen seu hae a vulgaribus fontanis discrepent, seu’ illae, aut aliae, alienas proprietates adeptae sini. Ita in Cser­zve, ubi quaedam scaturigines defecerunt, alia, cui saepius aqua deerat, a tempote primi terrae' motus largius fluere continuat,- ibidem, et inGánth; atque in Csóka, plures putei plus aquae continent, quam, prius- in Bodaik scaturigo horti parocliialis ab eo­dem tempore uberiorem aquam fundit-, ad Csóka pagum loco editiore puteus est, 4- orgiarum profun­ditatem habens, qui a 5. annis aqua caruisse fer­tur, nunc autem tantum ejus recepit, ut manu hau­riri possit. Nec desunt aliis in locis auctae aquae exempla, sed nuspiam alia observata est mutatio , quam inducta per motum turbiditas , in aliquot puteis notata. Scaturigines autem novae sequenti­bus in locis sunt observatae: imo in praedio Me- tser , ubi ad habitaculum molitoris, et äd rotam copiosa proruperat aqua, per immixtam argillam turbida, et flava ilii denuo suppressa, hic jam par­cius fluens,- 2do infra Sikátor in prato, ubi loco plano e rima prosiliit kqua, arenam ejiciens, sibi« que per hanc meatum iterum obstruens ,- 3tio in Csernye, ubi Scaturigo recens orta , adhuc nobis praesentibus ubertim aquam fundebat j 4to In Bo­daik , ubi circum veteres venas, aquam pro.balneis, et mol ndino suppeditantes , plures aliae per terrae motum apertae fuisse dicuntur adeo, ut, chirurgo, et molitore asserentibns, copia aquae fere in duplum increverit. Q 28.

Next

/
Oldalképek
Tartalom