Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

34 28. Quae terrae motum in locis, ab hoc maxi­me affectis , praegressa sunt, vix differunt ab iis , quae etiam alibi locorum per Hungáriám obtinu­erant y ea igitur hoc loco tantum paucis adtingenda erunt, a) Terrae motus, qui a memoria hominum in hoc regno observati sunt, provinciam Albensem non magis, quam alias exagitarunt, id quod tan­tum non omnes , quos interrogavimus , unanimiter asseruerunt; meminit tamen seniculus Sacerdos monasterii Moórensis, illum, quo anno jy&ö. Coma- romiurö pro parte dirutum est, etiam in MoOr ve­hementem fuisse. 6) Tempestas praegressa aesta­te, autumno , et hyeme his in locis non alia fuit* quam per reliquum regnum : pluviae nimirum fre­quentes inde ab aestivis mensibus in Januarium usque obtinuerunt* venti jam aliquot mensibus an­te terrae motum ita conquieverunt, ut nonnisi ra­rus, isque levis, ac minime diuturnus atmosphaerae motus perciperetur} autumnus, et hyems insolito more usque i3. Januarii nullum notabile frigus at­tulerunt; sed nocte inter i3, et 14. mensis nomina­ti frigus subito ita increvit, ut mercurium thermo- metri n. gradibus Reaumurianis infra punctum glaciale depresserit, nec die ante terrae motum multum remisit, barometri statum ante hunc per 14. dies talem fuisse, quo serenitatem indicare so­let, jam supra notavimus * c) Ut autem ex his nemo terribilem eventum praesagire poterat/ ita sonitus paucis momentis ante terrae motum praegressus , subito omnes conterruit homines, attonitosque red­didit. Eum alii cum tonitru subterraneo , alii cum strepitu onerati currus, per solum durum velociter advenientis, multi cum vehementi sussurro advo­lantis avium majorum cohortis, plurimi cum fra­goribus appropinquantis procellae, quin tamen au­rae motum senserint, comparafunt. 29-

Next

/
Oldalképek
Tartalom