Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

Aquae. 22, Montes Vertesienses , et Bakonienses, qua parte hic in considerationem veniunt, e latere me* ridionaH paucas emittunt aquas, ad quod calvities eorum sine dubio haud parum confert. Est qui» dem inter Csákvár, et Csákbereny rivulus, sed per aestatem plerumque deficiens ; nec , multo uberior et constantior est, qui per Csákbereny e montibus defíluit; parcus etiam est, qui pone Jnotam ori­tur , et in hoc pago rotae molendini ex alto illa­tu tur. Ast e latere Septentrionali utriusque mon­tium tractus, plures, uberioresque prorumpunt rivi ,• frequentiores tamen in Bakonyensibus, quam Ver- tesiensibus vallibus, imer quos autem iam saepius nominatus rivus Gája , quod is , et aquarum di­tior sit, et, ut rivus Bodaikensis (Bodaiki-Visz) gupra Moór originem sumens, regionem a terrae motibus magis affectam perluat, prae aliis memo­rabilis est. Sed praeter rivos hos omnes, quos genetatim attigisse suffecerit , in ipsa valle Moó- rensi scaturiunt aquae plures, veiut in Bodaik,in Csurgó, in terreno Guthensi, in Praedio Atya, et ad Moha , quae physicis qualitatibus a vulgaribus fontanis, et putealibus plus minus diserepant; quas igitur uberius noss e, ac pertractare magis interest. a) Apua Bodaikensis , quam in mappa litera A signavimus, in ipso oppido sub pede monticuli, Dolomite constantis, plurimis venis , et copiosissi­mis cum bullis aereis scaturit, tanta quantitate , ut rotae molendini impellendae sufficiat, et tanta cum constantia, ut etiam siccitate diutius durante haud d ficiat Ea aggere opposito in parvum stagnum pro usu molendini colligitur, pro parte autem, li­berioribus venis, cinctura lapidea conclusis,in com tigua balnea deducitur. • '

Next

/
Oldalképek
Tartalom