Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
b) Fere similiter se habet etiam aqua Csurgó- ensis, utpote cujus va^üe numerosae pariter sub montibus dolomiticis patent, et copiosum aérem eructant, sed, minus aquae fundunt, tantum tamen, ut et haec rivulum sat largum constituat, ipsa etiam prius in stagnum collecta. c) Guthensis aqua, quae Guthi-forrds dicitur accolis, 100. circiter orgyis a sinistra Gajae ripa, atque molendino Urhut, quod rivus iste impellit, et i 5o. a montibus dolomiticis sub colle vitifero in terreno*' Guthensi loco planiusculo scaturit; pariter e venis pluribus copioso cura aere prorumpens, et stagnum , quod 80 passuum circuitum habet, constituens , indeque forma rivuli in Gajam defluens. Stagni hujus solum, e quo aqua pullulat, est arenosum , maxima parte e frustis Dolomitae constans, quibus tamen etiam grana silicea admixta sunt* Aquam hanc in mappa lit. B. signavimus. d) In praedio Atya aliquot centenis passibus a dextra Gajae ripa in stagnum paulo amplius diffunditur aqua Atyaensis superior, Felsö-tó nominata, in Mappa lit. C. insignita. Solum caeterum planum ad stagnum hoc deprimitur , et prostantia saxa dolomitica exhibet, sub quibus , et inter quae numerosae venae aperiuntur* plures autem in stagno ipso patent* omnes (ut ad scaturigines a,6,o, ) aquam cum innumeris bullis fundentes, quae rivulo paulo largiori, quam prior, praebet originem. c) In eodem praedio Atya aliquot eentenis passibus infra priorem aquam e profundiore, sed angustiore soli excavatione alia erumpit, et quidem, magno cum impetu, ac veluti fortissime ebulliens , inde Duzzogó nominata, eo prae aliis memorabilis, quod licet hominem insilientem per lapsus impetum submergi sinat, eundem tamen mox iterum in superiiciem extrudat , atque cmershm sustentet. Caeterum notandum adhuc est, cum aqua hac subtilem