Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit
so las fovens. Ad Gánth praeter memoratum lapidem, e puteo protractus est bolus, plus minus in lapidem induratus, coloris rubri, cum acidis non effervescens, spathum calcareum partim album, partim a ferro, et magnesio rubro nigroque tinctum, per interstitia continens. b) Colles, et clivi, qui montibus dolomiticis accedunt, velut ad Csák vár, et hinc usque, et ultra Csákberény , atque sub monte Csdka ,• tum sub Iszka, et hinc ultra Palotam , sub humo macilenta, fusco-nigra, fere mera frusta, et grana angulata Dolomitae exhibent, quae sine dubio aut per edax rerum tempus, aut per vehementiorem quamdam causam e vicinis rupibus detrita, et aggesta sunt, solum humidi bibulum constituentia, quod nonnisi labore, et stercoratione domari potest, et nihilominus per siccitatem brevi nutrimentum denegat satis atque graminibus. Memorabile forsitan est, grana Dolomitae etiam in clivis, et collibus his saepe arenam albam, cum acidis effervescentem, et in primis phosphorescentem constituere, atque sub tenui strato humi haerere; et hac forma non' tantum usque Veszprimium dispersa esse, sed etiam ad Budaörs , et non procul Buda occurrere. Infra Szent-György, et alibi peramplam, planamque vallem humo paulo altiori subsunt vo- Iutatioue rotundati silices, et non pauca Dolomitae calcareique frusta, cum paucioribus Granitae, et silicis nigri spatosi fragmentis mixta, quae solum non multo laudabilius priore sistunt. Supra Modf versus, et ultra Sárkány per vallem solo insternitur subtilior arena, maxima parte silieea, qualis per utramque regni planitiem nimis frequens est. Eadem per inferiorem vallis Moorensis partem in pratis quidem humo contecta est ,* sed ad Moha, et hinc versus Albam-Regiam non raro in bonspectum venit. Aliam eamque puriorem arenam