Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

foltra Palotám j aut Vitibus Consiti, aüt, ubi lenior acclivitas est, in agros Conversi sunt , ibi vinum laudabile, hic cerealia specifico pondere praeva­lentia proferentes. Alii ab angulo montium ad Csákberény prominente longo tractu Albam versus descendunt, hic cum collibus vitiferis hujus urbis jungendi; alii inde ab oppido Moor, et a montibus Bodaikensibus, atque Gsurgoensibus, per interrum­pentem vallem decurrunt; alii denique tum aVér- tesiensibus, tum a Bakonyensibus montibus, potissi­mum a sinistra Gajae ripa , longius latiusqué per Comitatum Comaromiensem , et Veszprimiensem in planitiem superiorem diffunduntur. Materies solida montium, collium , et vallium. 21. Lapidea materies , montes praecipuos utriusqüe tractus, cis et trans vallem Moórensem , constituens, tantum non omnis est peculiare saxi genus, quod , primum recentiore aevo accuratius examinatum , ab inventore Dolomieu Dolomites nominatum est, a nemine quidem alio hactenus in Hungária repertum, a nobis tamen jam ante hac in variis montium mediterraneorum locis, et occa­sione hac pluribus in aliis notatum, quod, cum peculiares praeseferat proprietates, hoc loco paulo uberius describendum, et notificandum esse, puta­vimus.— Chemicis mediis in partes constitutivas resolutum, calcem, et minore copia magnesiam, cum copioso acido Carbonico ( aérem fixum ap­pellabant veteres) exhibet,-colore est communiter griseo- albo, nonnunquam in rubellum notabiliter inclinante, quandoque ferrugineo-fusco, fereque la­teritio, rarius cinereo j Cohaesio partium, nisi fa­tiscendam subiverit lapis, firma est adeo, ut non­nisi validis mallei ictibus cedat, queis in frusta ir- regulatiter angulata dissilit,- in qualia etiam actio­ne aeris , et aquae sponte fatiscit; quod antequam «ontingat* superficies ejus, non tantum parte at­B , xnoa­i?

Next

/
Oldalképek
Tartalom