Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)

Sectio II. De terrae motu Moorensi speciatim, qui anno 1810 die 14. Januarii in provincia Albaregalensi saeviit

mospbaerae exposita , sed et liumo tecta sulcis ple­rumque rectis, multifaria directione velut cultro in­cisis, notatur; textura éi est plerumque subtiliter granulosa, nonnunquam tamen prope, aut omnino solida, politurae capax; anguli frustorum commu­niter instar cerae tenuis diaphani sunt, quandoque tamen tota massa opaca est; duritie est mediocri: Cultro enim radi se patitur; et nihilominus, quod merito mireris, a chalybe scintillas elicit; pondere specifico alios calcareos superat; cum acidis, licet copiosum acidum Carbonicum contineat, non ef­fervescit, nisi calorem adhibeas: fatiscentia tamen resolutum, aut calce obductum, vel permixtum, et­iam in frigore effervescit,- frusta ejus sibi invicem affricta in tenebris lucem phosphoream edunt , et odorem, qualem silices attriti spargunt, emittunt; vividiore autem luce , eaque communiter viridi fla­vescente corruscat pulvis ejus prunis inspersus; me­morabile praeterea est, saxum hoc ubique, quan­tum hucusque nobis observare licuit in strata , va­riam directionem , et inclinationem , nonnunquam fere perpendicularem habentia , depositum esse. Hoc igitur lapide non tantum mons Csóka (cujus ut aliorum sulci , et prope hos murorum directorum instar prpminentes rupes, a str^taria illius positione repeti posse videntur,) sed et alii plerique ad Gánth, CsáKvár, et Csákbere'ny, tum Bakonyenses ad Bo- daik, Csurgó , Szent-Cyörgy , Guth, Isztímer et Bá­linka , nec non, ut alia occasione comperimus, ad Jnotam, et Palotám pene toti constant. Quin etiam saxa sparsa in clivis inter Csákvár, et Csúkberény in praedio Atya ad Stagnum, et prope Szent-György ad rivum, ejusdem sunt indolis. Varietates ejusdem, quas generatim supra jam indicavimus, hac occa­sione observatae sunt sequentes : in Csóka monte Dolomites est griseo-albus, subtilissime granulosus* ^d antrum montis Mő-lik horháy in frusta angulata est

Next

/
Oldalképek
Tartalom