Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De terrae motu in genere
9 quentissime in servitutem fati hujus vocata est; ac imprimis quidem annis i5ö2, i556, 1609, i655, 1678, 1687, 1697, 1699, 1716, 1725, 1732, vastata* dum demum anno 1746. a fundamentis interiret. Bertholon Electricität Luft - Erscheinungen P. I. Cap. I. Eandem sortem saepius experta est urbs Meaco, Catanea, Palermum, Neapolis, Tauris , 'regnum item Quitense, Peruvianum , Mexicanum , Ja- ponense, in his, ob frequentes vulcanos, plures, ac majores terrae motus causantur, quam in toto reliquo orbe. Neque mirum id quidem, semper enim ignis vomitum, terrae motus praecedit, illicoque desinit, ut primum ignis subterraneus claustra cum violentia ruperit, et per craterem montis in auras 'effugerit; ideoque nec metuitur unquam, nisi dum vulcani quieti adhuc sunt, et elasticae substantiae sub terris evolutae, non dum viam ad coelum habent, sed ipsae illam sibi hinc inde quaerere, aut vi rumpere debent. Crateres sunt quasi camini ea- rum cavitatum, in quibus ignes hi, et aliae sub-, stantiae elasticae generantur. Atque vel ex his jam patet, nexus innegabilis vulcanos inter , et terrae motus. Est maxime metuendum phaenomenon. ^ 11. Ex allatis tam violentis effectibus facile )am quisque perspiciet; nullum nosci in natura phaenomenon, quod in alteranda terrae facie tantum possit, ac terrae motus; sed nec esse ullum, quod hominem tanto metu, ac horrore percellat, atque istud. Quid enim ? solum illud, quod nos aluit, ac fovit, cessat esse locus securitatis; quin potius illud ipsum , ignes non raro , ac pestilenta efluvia in nos evomit, aut alte divisum, urbes, ac mortale omne, voragine recipit, aeternaque nocte obruit. Domus, quae adversus coeli, ferarumque injurias, tutos nos reddebant, negant praesidium amplius, ipsoque malo deterriores, ruinam, et praesentem, mor-