Kitaibel Paulo - Tomtsányi Adamo: Dissertatio de terrae motu in genere ac in specie Mórensi anno 1810 die 14. januarii orto (Budae, 1814)
Sectio I. De terrae motu in genere
9 mortem in caput nostrum intendunt. Conductores fulminum, qui nos adversus pernices coeli ignes defendebant, negant auxilium , ubi terra concitata ex imo mugire, ac bruta moveri , convellique coeperit. ,, A tempestatibus nos vindicant portus, „ ait Seneca , Nat. Quaest. L. 6. nimborum vim ,, effusam, et sine fine cadentes aquas tecta pro- ,, pellunt, fugientes non sequitur incendium, ad- „ versus tonitrua, et minas coeli, subterraneae do- „ mus, et defossi in altum specus remedia sunt; >, in pestilentia mutare sedes licet; nullum malum i sine effugio est, hoc malum latissime patet, ine- „ vitabile, avidum, publice noxium. Non enim „ domos solum aut familias, aut urbes singulas „ haurit, sed gentes totas regionesque subvertit, et „ modo ruinis operit, modo in altam voraginem „ condit. a Quae quidem phaenomena quamvis naturaliter eveniant , summam tamen admirationem in doctis juxta, ac rudibus movere debent. Ex hac nascitur universim timor, hic autem apud rudes generat superstitionem, ex qua factum est; utlslan- di, Vulcanum suum pro sedibus inferis, et ejus multum , pro effectu desperationis eo damnatorum, haberent. CAPUT II. De indiciis terrae motus. ,3. Id vero tristissimum est, quod certa, ac de-* terminata indicia imminentis periculi non facile observemus; sed ab improviso plerumque malum veniat, aG priusquam consilio locus esse possit, pauca intra minuta s'ecunda , non mortale solum omne, qui alioquin res brevis, et caduca nascimur, sed urbes ipsas, orasque, in fatale exitium rapiat. i3. Habemus attamen signa quaepiam ambigua, quae suspicionem adminus minantis mali movere in