Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
35 Sanare non solum, verum et vitam prorogare, crucia- tusque miserorum lenire officium est medici, meritorumque ejus maximum-, — multum namque a scopo ipsuis abesset, spe sanationis egena, curae ulterioris taedendo, negligerc et relinquere aegrotum. — Casus quidem insanabilis parum interessé potest artis peritum, tanto plus vero medicum hominem; et quid? quod omnis spes salutis jam desit, ut primum nulla myopibus nobis illuxerit ejus favilla. Regularum princeps igitur sit medico, spe animoque nunquam deseri, fidumque et moribundis esse consolatorem. — Yitam humanam conservaturus et prorogaturus, nec unquam is eo procedet , ut dictis factisve quidpiam aegrorum miseriis addat, sicque vitam eorum abbreviet; — fronte serena spem semper iis alat divinam, nec — si periculum foretmaximum animo dejecto aut irresoluto aegrum terreat; quin tamen ejus proximis verum reticeat. — Moz-tem alicui annunciasse tantun- dem, ac ei mortem dedisse, quod vel ideo nunquam medico incumbit, cujus salvare semper est. — Yita non minus ao fama honos que medici, aegrorum saluti—si opus est consecrata sint, officium eheu! arduum, caeca honoris libidine facile fucandum, munus tamen veri medici longe nobilissimum, supremo artis principio secure directum! — Nihil enim illi praeter, quod salutem aegri respicit, in censum venire potest, qui rationis conscicnciacque consiliis utitur, qui integer, probusque in agendo versatur ubique, etsi indigno feriatur malevolorum judicio, cui dulcis probi rccti- que persvasio, praemium erit maximum. — Grave non minus et casta adtentione dignum est ad lectum aegrorum versanti: conscribere formulam medicam, ceu resultatum operis totius, peritiaeque medici documentum unicum, legali saepe dignitate donatum. Error hic licet minimus, magni evadere potest momenti, inviolabili solum evitandus regula: „scriptam jam, critico releyere oculo formulam — Nec arcana justus unquam divendet medicus, usum illorum et aegris perhibens; indignum enim ducit, judicium fere de ignotis.— Ubicunque vero finis therapcuticusadmittit, seligit remedium, 3 *