Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
36 quod indigenum est, minorisque pretii, benevolam hoc quoque intuitu aegro praestans actionem; pulcherrimum tamen ejus cotum elucet meritum, ubi benefactum dextrae, nec communicat manui sinistrae. Maximum pondus pro medico habebit: Opinio publica. — Dotes quidem medici omnigenae insignes, sortisque alea ei valde prospera, quid populus judicet imperant, et famam nomenque medici - nolente licet opinione publica evehunt. Ast casus hi longe rarissimi sunt hodie, ubi juvenis medicus longiori tantum actionum probarum serie, animos hominum vincere potest; — faciet vero id eo certius; si scrupulose semper aegrorum curam gesserit, si integer vitae, morumque probus fuerit, si sobrius ubique et verecundus, sagax et cautus in judiciis assertisque enunciandis, providus in sociorum selectu, adtentus ad essentiale non minus, quam ad formale fuerit. — Omnium namque animi vel maxime in hospitem Hygeae sunt directi; interest enim cuivis, judice observasse oculo salutis communis rectorem, redemtoremque sanitatis novisse. — Generi ergo humano, non sectae uni aut alteri ad- pertineat medicus, quem mentis intuituumque politicorum independentia, nobilis certe praerogativa e munere suo manet, meritorumque adridet haud ultimum: indigna populi praejudicia populari debellare lingva, plc- bemque ignaram verbis scriptisque, intuitu salutis tuendae de meliori edocere verbis scriptisque. Providus tamen, se operi accingat arduo, nec impetuosus alte infixa praejudicia ictu unico evellere contendat. — Procul vero absit, praecipue juvenis medicus, argutum satyricumque agere, qualem sincera aegrorum confidentia ubique fugiet, quae mavult medicum modestum - etsi minus ingeniosum, quam irrisorem argutum, — Princeps virtutum ejus sit reticentia, cui ad secreta aegri patet aditus, salusque familiae non raro integrae credita. — Fugiat is daemone pejus nomen bibonis, aleatoris et libidinosi; proprietatis enim hae opprobrii maculam ipsi inurunt, dignitateque muneris ex-