Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
27 limpidas haurire cupit aquas; — moderata, ubi frustrantur consilia quaevis, fortis et impavidus hostilia jurat arma calligini malignae, quin tamen eundem, quem zelose impugnavit errorem ipsémét incurrat, in propria pertinaciter jurando placita, etsi contrarii veritas luce meridiana effulgeat clarius. — Transeo 4. ad erroneum aliud, juvenibus practicis haud raro solitum, remedia nempe absque ratione sufficienti mutandi; cum dosibus rei nimium oscitanter — ne dicam meticulose, r>el temerarie mercandi. — Therapiam omnem, morbi ejusque symptomatum ratio determinat, qui morbus in concreto adparens mentem, cui quinque sensus integri suggerunt, vix unquam fallere valet adeo, ut medicus rationem medendi immutet, ubi id non fuit necessarium. — Sic argumentaris amice, imputatum tibi errorem agnoscere recusans; — lubenti animo recedam, qui injustus tunc te argui, ubi tanti ingenii te novero, qui symptomata essentialia a minus talibus rite discernens, to esse morbi abditum, ex chaotica formarum serie tactu securo expiscari valeas; — sed hic Rhodus, hic salta pro medico, qui novus in praxeos provincia hospes est, laetisque theoriae coloribus rem ipsam exornans, in informes ubi ei contingit illidere imagines obstupet, missa animi praesentia pusillauimis haesitat, cum ludenti Aeolo variare coactus vela. — Casus unus alterve, an justum dixerim ostendet: Pleuritico, qui te arcessit vena aperta, inflammatoriae inorbi indoli congrua medela nitrum, cum emollientibus exhibes; die ubi proxima sollicitus aegrum invises, sangvi- nem iterum fluere jubes, — ast alvus, quae abinde solito laxior reddita, dubium apud te movet, qui pleuritidem hac via judicari posse non nosti; recedis ergo a sale et potu diarrhoeae favente, refrigerantium principi mixturam substituens oleo praegnatam, cui — ut securius tanto procedas, fors et pauxillum adjicis opii, pacato sic discedens animo. Sed vix medium ita diei transigis, anxii jam ad te currunt poeuates, miscnun aegri statum clamantes. — Quo