Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
28 daemone incidente epigenomenon hoc amice?! —Noli tar— reri et inquiras; oleosa maxima pro parte absumta jam mixtura, diarrhoea quoque sedata, ast morbus novis viribus extemplo auctus; continua modo anget dispnoea, sitis clamosa, aestusque intollerabilis. — Quo nunc perdoctum decidet consilium? — an hic stipantem repeti curas mixturam? vel potius mutationem priorum superfluam, quin et nocuam agnoscens, ut alvo viam pandas priorem, ad refrigerantia et laxantia recedes. Biliosa haud dubie pleuritis haec fuit, cui crises per cloacam solenniores etiam, non rarae; vel sin hoc, quis dubitas, penes lautas epulas refrigerium passo, inflammatorium cum gastrico injungi posse morbum, quorum tu priorem tantum videndo, malignum intercidisse hostem judicas, ubi alter crisibus per alvum solvi incipit. An ad rem judicium ibi tulleris, factum abunde docuit, —Sed exemplum vide aliud; — venefica vulvivagae veneris blandimenta in puella juveni me- dorrhoeam malignam et bubones progenuerunt, quibus neglectis rodens successit angina, cum corona et insigniis Cypridis aliis; — debitis, quae statim in usum vocasti auxiliis, auscultare incipit lues;—verecunda nunc tibi et illud revelat, se prolem in utero gestare. Intrepidus tamen tu, hostem ultro—ut cepisti debellas, donec fato iniquo, oedema pedum te a cura heroice solventi deterret, qui hydropem videns in praecinctu, terga nunc vertis priori, et integra, quae tibi praesto est poenu miserum petis oedema; stratagemate tamen amice pessimo, quum Venus interim sibi relicta, lectis denuo armis foedum celerrime inducat exitium, donec tu conatus frustratos contra adpa- rentem impendis hostem. — Rei eventus, stupenti tibi rem claram tacite ostendet; — prole nempe enixa, brevi post ■—nil mirum—et oedema quod vis dispulsum.—Praeter similes , et in alios offendit saepe juvenis medicus casus, ubi prosperum extemplo haud obtinens effectum , ad alia illi— co transit pharmaca, mente seria non volvens, in multis onuic, quod praestare valemus morbis esse: horum indo-