Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

26 doribus nono a partu die movendis, juriuin aroniate spissa­rum assumtione et innumeris aliis, — quae vix ullum sobrium obcoecabunt medicum. — Fronte rugata dubium saepe mo­vebunt parentes, si infanti— ut salvetur guttulas aliquot sangvinis demere, emeticum vel vesicans exhibere propo­nis;— Hei! infinitam praejudiciorum vilium seriem, qui­bus callosa plebs divinam defoedat artem medicam! — ex­clamabis amice. Indigna sunt haec fateor, et tamen nostris unice parta dissidiis, omnique aevo variantibus scholis me­dicis, qui et ipsi hodiedum iniquis saepe caecutimus prae­judiciis.— Sic, quis non novit axioma illud pluribus dilec­tum ? „venam post quintam sextamve morbi diem nunquam esse secandam“— quemve latet ridicula illa circumspectio multorum, qui nec primis morbi diebus laticem mittere aut cloacam purgare sordidam audent, ne sudores pro criticis habitae hoc pacto recedant? — Et, an non soli fuere medici, qui febres exanthematicas per longius tempus jure privilegii dotarunt, aegros absque venaesectione et purgantibus in­terimendi? qui alexipharmacis militabant ubique. — "Vivunt crede mihi et aevo 19no medicastrorum permulti, qui de fe­brium intermittentium salutari indole in genere persvasi, li­berum eidem concedunt campum ad vires patientis concu­tiendas! quin et-dictu infandum! eo procedunt, ut emeti­corum et laxantium serie, depurantis febris strages ubique adjuvent; — hi dein, curae methodice peractae cum pur­gante rursus coronidem imponunt, ut cortex, qui abdominis viscera infarcitlubeuter, ex corpore quantocius pellatur! — Pugnus his est ad oculum, quem caeci non vident, qui ro­borarunt, ut denuo-turpi errore enervent! qui vomere co­gunt langvidum reconvalentem, cui ante horam, ut vires colligat jus analepticum dederunt! —Sed subsisto cum ina­ni hoc indignorum praejudiciorum torrente, ne nauseam tibi juvenis amice moveam, cui salebrosa haec doctrinae nostrae trivia superare, vires animusque data sunt. Sagaci mente adiisse scaturiginem, unde turbidi profluunt rivuli, limo- sumque sedulo repurgare alveum est sapientis medici, qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom