Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)

23 tusa verseris, construenti sensibus omnibus succurrens in­tellectui, ut quae aeger tibi pervicax aut inpotens denegat auxilia, oculus, tactus reliquive sensus suggerant, sedulo- que expiscentnr momenta. — Modestus, juste cogitans, sa- nique judicii, qui semper fuisti, et in opere lioc tutus ju- cundusque versabis. 2. Erroneum aliud, quo practicus juvenis ut plurimum ambulat est: confidentia major justo in pharmaca dilecta, minima in naturam.—Nodus hic pro eo^ latet Gordius, casta solum primorum praxeos annorum ob­servatione exaequandus; vivida qui adhuc mente encomia praesentat quaevis grandia, quibus pharmacologi consvetim virtutem remediorum tuba grandinosa divulgant, quive casus unius alteriusve exemplo allectus, fidam pharmacis suis ju­ravit amicitiam; — justam inter naturae et remediorum efficaciam amussim emetiri nescius, integra semper ad sa­lutem aegro reddendam, operandum esse credit penu medica, trito illi axiomati infensus „medicum saepe parum aut ni­hil agendo optime curaret Fervidum praeter haec ejus studium Iubenter omne, quod novum et insolitum est arri­pit, promptuarium praediligens larguis. — Sed an sic et practicorum felicissimi? qui remediorum licet paucis, saepe simplicissimis, aegri valetudini, artis perfectioni, proprio­que honori consuluerunt optime. Quemnam fugiunt magni S y denh ami merita? qui persvasus fuit intime, artis medi­cae pompam non ita in formularum concinnitate, quam in morborum cerni curatione; aut quis dubium movebit contra ingeniosi Fr id. Hoff manni assertum? monentis „omnium felicissime illum mederi, qui simplicissimis curat flosculis, herbis radicibusque; — et nonne immortalis Boerhaave, van S wie ten, de Iíacn et alii, qui formulas magni-ct vaniloques mittendo simplicitati studebant, longe meritissimi evaserunt practici? — Rationalis tamen, etsi propriis plus justo tribuat viribus juvenis medicus, concinnis quoque su­perbiens formulis, nunquam est ita deletcrius, quam arro­gantes illi redemtoristae, qui captiosis legibus mundum fal-

Next

/
Oldalképek
Tartalom