Balassa, Joannes: Dissertatio inauguralis medico-politica de juvene medico (Viennae, 1838)
24 leadó, naturam rudem, sanatu ineptam compellant, atque prosperam quamlibet morbi conversionem, elatis superciliis propriae unice adscribere peritiae haud erubent; — Sed raro sapiunt Phryges commiserandi. — An hi et triumphum sospitatrici denegabunt naturae, quae febrientem ex Acherontis limine, saepe raptim et improvise reduxit aegrum? — vel fors omnes gentium incultarum, brutorumque aegritudines, propriae farinae Apostolis jam a primaevis sanatos fuisse sibi persvadent? — Ad simplicem medicinae aetatem per saeculorum scalas adscendisse, aut tuguria miserorum adiisse sufficit, ut naturae potentis paterna auxilia justus agnoscas et mireris amice, cui venerata sunto aurea Hippocratis praecepta, de medicatrice virium organicarum in debellandis morbis febrilibus potestate, deque crisium doctrina eis innixa; qui sic ad lectos aegrorum caste observans, sedulo examinans, riteque argumentum omne ponderans facilius, quid naturae, quid arti tribuendum sit, condisces; tota enim ars medentis — ut recte monet venerandus noster magister Franc. Nob. ab Hilden brand — in eo versatur, ut justam inveniat inter vitiosa extrema diagonalem, tutumque ingrediatur callem} qui trivia inter atque compita ad metam conducit. #). 3. Saepe et sat imbecillis est juvenis medicus, principiis suis oneri praejudiciorum cedendi. — Prisca jam aetate, artes scientiaeque singulae praejudiciis erant fucatae; par eorum proh dolor! ethodiedum ratio, ubi clara licet ingenia rubos filicemque falce resecent acuta, lolium tamen usque virescit; et eheu! navis quoque medica infensam hanc gestat teredinem , quae aut ignorantia medica- strorum suscepta, aut a medicis inconsulte timidis parta, in medullis ejus rodit optimis. — Maxime vulgaria sufficiet lustrasse ad lectos aegrorum praejudicia, ut nefandas eorum sequelas clare perspectum habeas, nec ita facilis fallaci eorum fuco unquam subscribas. — Incipio penes mensilia fe*) Annál, scholae Clin. Ticin.