Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
14 Cormus pars centrifuga plantae, respectu structurae et functionis cum radice congruit; ad normam hujus vasis et cellulis in monocotyledoneis sparsis, in dicotyledoneis in memorata strata dispositis construitur. Caudex in monocotyledonibus simplex in altum tendit, dum radix in eadem directione terram perfodit; in dicotyledoneis truncus in ramos multos expanditur, hunc nisum radix quoque manifestat; diramationes amborum in directione et extensione parallele progrediuntur — quamvis et hic natura variabilis nullam agnoscat legem, de quo Glycirrhira, Rheum, aut Mandragora. Quae indigentibus suis radicibus dimensiones cormorum longe superant, et Cras sui ace se in quibus contrarium obtinet, nos edocent, Sed in functione quoque concordant, ambae hae plantarum partes : radix cor- mum nutrit, et radix cormo nutritur; plantas plures radice carere, aut hac tenerrima provisas noscimus : in desertis Africae fervidissimis succulentissimi crescunt Cactus, debilissima donati radice, qua vix in sabulo, cui atomus aqua exaruit, servari valent. — Omnes hos cormus nutrimento providet, quod ex aeris vaporibus haurit. Tandem experimenta Cei. Harles et Agricola nos docent: arborum frondes in terram defossas in radices, sicut radices in aérem levatus in frondes abire. Folio organa elementaria in superficiem expansa, atque aéri et luci exposita offerunt; cellulae regulares diachyma foliorum constituunt, vasa spiralia vero diversimode diramata, regulares formant plexus, sub costarum, venarum et nervorum nomine notos. Folia in multis plantis desiderantur, vel ea gaudent specie, ut a cormo dignosci nequeant (cactus); vel subinde immediate ex radice exsurgunt, unde liquet: omnes plantae paries sub certis circumstantiis invicem suplere posse, cujus rationem simplicior ac uniformis earum structura continet.- Foliorum summa functio est respiratio, seu gasorum et vaporum absorptio, horumque exhalatio, sed folia non minus humores alimentares insugunt, adsimilant, secernunt, et secreta adservant. — Quod folia has functiones nonnisi in aere oxy- genio carbonio mixto, optime atmosphaerico, peragere valeant, experimenta Cei. Pristley, Sennebier et aliorum comprobarunt, Folia, caeterum vegeta, solis radiis illustrata oxygenium V