Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

15-exhalant, acidum vero carbonicum absorbent; hac ratione succi plantarum crudiores superfluo liberantur oxvgenio, carbogenium autem et hydrogenium adsimilantur, et sic humores magis eva­dunt plastici. — Contrarium processum folia in umbra fovent: adtrahunt videlicet oxygenium et carbonium acidum reddunt, hoc ratione superfluum e penetralibus eliminatur carbogenium, et cum gas illud vitale stimuli in modum agat, vitalitas plantae excitatur, processus chimici urgentur. — Plantae aegrae Liche­nes et Fungi, omnibus sub adjunctis oxygenium absorbent et acidum carbonicum exspirant; caeterum huic functioni omnes illae favent circumstantiae, quae priori opponuntur. — Multum ex hac functione in universum etiam redundat macrocosmum: Oxygenium quod plantae sub sole exhalant magnos illos in rerum natura processus excitat, quos nemo non noscit, quod quamvis a plantis ipsis in umbra iterum adtrahatur, tamen exhibente sagacissimo Schulze hanc consumptionem magna superat copia. — Aliud, non minus grave foliorum officium est: in- et exhalatio vaporum aquosorum, hoc igitur munere cum radicibus conspirant; humores carbonisatos adtrahendo, fontem nutritionis hac quoque via plantis suppeditant; folia imo sub certis adjunctis radicem supplere possunt, quin, hanc ipsam nutriunt, uti sui) syrio ardente — sitiente ipsa Tellure laetissima vegetatio, aut plantae tenuissima provisae radicula (Crassulaceae), aut hac plane orbatae, uti mirabile Acrides odoratum, nobilia nobis specimina exhibent, quae unice ex rore vel aeris vaporibus per folia nutrimentum ducunt. Folia perspirant etiam aquam; nebulae e sylvis adsurgentes, et plures aliae observationes nos de eo certos reddunt; exsudatur autem per haec organa maxima quantitas aquae, quae per radices insugitur; in illa vero ratione, qua aqua dissipatur, humores plastici carbonio ditiores fiunt magisque concentrantur, et in peculiaria abeunt producta, quae sub secretorum nomine jam ex parte noscimus, partim in sequentibus cognoscemus. — In ultimis duabus functionibus grati naturam vereamur oportet, quibus summum beneficiorum in acceptis debemus: pluvias et fontes ! (Juae foliorum superficies inspirationi, quae inspirationi inserviat? observationes a Bonnet, Duhamel, Guettardi evincere conantur, priorem inferiori, posteriorem superiori adtribuendam faciei, — quae si etiam subinde poris destituantur,

Next

/
Oldalképek
Tartalom