Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

11 argenteis spiraliter contortis compositi. — Vasa spiralia, quin dividantur aut inosculentur a radice ad apicem tendunt, cete­rum non omnes hunc adsequuntur finem, verum in plantae partes laterales excurrentes hicce intereunt. — Vasa spiralia vegetabilibus alterioris ordinis propria sunt, quorum omnes subingrediuntur partes, corticem et medullam si excipias. Per aetatem aut pathologicam mutationem varias adquirunt formas, vasorum moriliformium, annularium, scalarium no­mine a nonnullis Phytologis distinctas. — Vasa spiralia in plantis nervorum locum tenere, organaque irritabilitatis esse ac fors sensibilitatis etiam — credimus, quorum influxu hu­morum circulus promovetur et processus vitalis urgetur; cujus opinionis verisimilitudinem illa evincunt: quod memorata or­gana nisi in vegetabilibus majoris perfectionis observentur, aut si in iis minorum ordinum occurrant, altioris dignitatis organa (fructificationis scilicet) provideant, nervorum anima­lium in modum decurrant, ac distribuantur. Per cellularum et vasculorum diversam congregationem varia formantur organa, inde composita; qualia sunt: Epi­dermis hae membranae textu celluloso ex succo constans omnes plantarum partes obducit — stigmate fors excepto, et isolatorem organici ab anorganico constituit. — In ejus externa superficie e poris, pilis, glandulis insignitur. — Pori cellularum terminationes sunt, quae sui) parvorum foramello- rum, regulariter ordinatorum, aut irregulariter dispersorum, specie manifestantur; subinde annulis contractilibus cingun­tur, quorum virtute diu et coelo sicco aperti, hoc vero pluvio, aul noctis tempore clausi observantur. — Pori ceterum non omnibus plantis sunt proprii, cellularibus continuo desunt, in vascularibus etiam in radice frustra quaeruntur, non secus in arborum truncis et ramis, desiderantur in partibus, quae aqua aut terra cinguntur; vel pilis obducuntur, carent pariter iis foliorum nervi, seminis testa, et cuticula fructuum succo­sorum; in Lichenibus et Fungis aliisque nonnullis nondum detecti sunt, largissime iis providentur plantae succosae et folia, harum comprimis pagina inferior. Usus eorum est: ut aéri in penetralia plantae ingressum indeque egressum con­cedant, humores adtrahant et exsudent, ut posteriora lucu­lenter in Crassulaceis observamus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom