Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

12 y Pili propagationis textus cellulosi filiformes sunt, quae in variis plantis, et variis harum partibus occurrunt, cseterum sub diversis circumstantiis in his jam comparent, jam evane­scunt, ideo essentialem functionem habere nequeunt ; quoniam cum poris semper in relatione versentur inversa, et sub om­nibus adjunctis magis evolvantur, sub quibus plantae plus humorum adtrahunt aut exhalant, liuic operi sint destinati oportet; praeterea partes teneras obvolventes, hos ab injuriis externis defendunt, semina providentes, eorum dispersioni inserviunt. Glandularum titulo phytologi cellulas insigniunt oleosis aut resinosis refertas substantiis, quae in quarumdam plan­tarum partibus oculo jam inermi sub punctulorum splenden­tium specie distinguuntur, et peculiaria secretionis organa esse videntur. Epidermis tandem vario notatur colore, vel variis obtegitur substantiis: pruina, glutine, visco quae omnia producta sunt textus cellulosi infra positi, ac altius organisati. Organa elementaria in multis exogenarum (arboribus) regulari quodam ordine in plura distincta componuntur strata, quae in corticem, librum, alburnum, lignum et medul­lam distinguimus. — Horum functio non alia, quam humores nutritios conducendi, assimilandi, ex bis varias substantias secernendi et adservandi. SUBSTANTIVE SECRETAE. In enarratis organis variae reperiuntur substantiae, quae, quamvis docente chemica, analysi ex quatuor simplicissimis elementis: oxygen io' nempe, hydrogenio et carbonio, quibus quandoque et nitrogenium accedit, componantur, miram ta­men diversitatem et multiplicitatem operunt. — Sunt vero hae substantiae mox fluidae, aut molles, vel etiam semidurae; inter eas quaedam omnibus aut saltem plurimis conveniunt plantis, quales sunt: mucus, gummi, amylon, saccharum, albumen; aliae peculiaribus tantum sunt propriae generibus, imo speciebus, altius complicatae, atque e prioribus fontem repetentes, uti: olea pinguia, aetberea, resinae, gumire-

Next

/
Oldalképek
Tartalom