Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
10 ORGANOLOGIA. Quantumlibet plantae miram multiplicitatem ac diversitatem in forma et structura exhibeant, tamen in elementa anatomica persecutae scrutatori nisi duo relinquunt organa primaria, e quorum compositione omnes exsurgunt plantae partes et omnis planta. Sunt: textus cellulosus et vasa spiralia; posteriora tamen nonnisi in plantis altioris vegetationis conspiciuntur, in bis autem aut regulari ordine dispescuntur, aut absque lege sparguntur. — Hunc constantem firma- tionis typum respicientes Phytologi vastum plantarum regnum in cellulares et vasculosas dividunt, posteriores vero (secundum regularem aut irregularem vasorum spiralium adgrega- tionem) rursum in exogenas et endogenas. — Textus cellulosus e vesiculis, tenerrima, diaphana, de colore membrana formatis, perfecte in semel clausis, ac nullo pro distinctis componitur, quarum forma — generalis —- sphaeroidea est, quae tamen per diversam adgregationem, partium vicinarum pressionem in angularem — cellularem — mutatur. Textus cellulosus materiae protozoa? analogus omnes plantarum constituit partes, diversam tamen in bis exhibet speciem, regularis dodocaedri formae in cortice medulla et foliis repentur; cellulis elongatis perpendiculariter sibi insistentibus in libro, alburno et tigno componitur, his parallele ad horizontéul jacentibus constructus in exogenis inter corticem et medullam situatur; tandem omni regularitate destitutus, e cellulis imperfectis, dispersis consurgens in vegetabilibus infimi ordinis occurrit. — Functio textus cellulosi est: humores conducendi; quam vero parietes cellularum perfecte clausi sunt, succorum motus nonnisi endosmoseos et exosmoseos ope locum habere potest, quo vesicularum permeabilitas et contractilitas suam symbolam confert; sed textus cellulosus etiam adsimilat, secernit, et secreta adservat, est ergo uaiver- sim organon reproductionis. Hujus loci sunt: cellulae aerea? et vasa 7cveü[iatocpopa, quae aerem atmospbaericum, continent, et in variis plantis et variis rursum harum partibus inveniuntur, uti in Umbellis, Cicuta in specie insigne exemplum exhibente. Vasorum spiralium nomine canaliculi veniunt fibris-