Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)

Tractatus de vita plantarum

9 vant typum (phylloplocium Bot.). Notabiliter adultas illas (gemmas) reperiet avarus autumnus, et squamoso, ac resinoso munitos integumento frigida hyems, sub cujus duritie quie­scunt, dum blandus ver eas ad novam vitam provocat; incre­scente succorum circulantium copia, placenta gemma intu­mescit, squamae, quae hinc inseruntur ab invicem discedant opportet, quae cum nullum amplius scopum habeant exsiccatis eorum vasis nutrimento privantur, et tandem decidunt; dum interea ramulus cum flosculis aut foliolis liberatur, succis largius penetratur expanditurque soli. Bulbus Monocotyledoneis proprius, gemmae ad normam placenta, involucro et rudimento scapi componitur, cui multum analogus, hanc tamen perfectione antecedit, semini jam proprius accedens. Differt bulbus a gemma maxime inte­gumentis succosis, e quibus planta evolvenda nutritur, quod gemmae, cum ab organismo materno non separatur, hicce subministrat. Basin bulbi s. placentam caudex nimium con­tractus sistit, qui inferne in radices, superne in scopum et folia excrescit; dum vero haec bulbo ascendunt in angulis squamarum novi generantur bulbilli, proles dicti, formationi gemmarum in foliorum axillis multum analogo modo, qui anno sequente in totidem nova evolvuntur individua. Bulbi com­muniter in terrae sinu ortum ducunt, verum et in axillis foli­orum in quibusdam generantur plantis, quae inde viviparae dicuntur, ubi in: Dentaria bulbifera, saxifraga, Polygono viviparo, Poa bulbosa vivipara; hi bulbilli, qui florum et seminum locum in his plantis tenent, perfectionem debitam assecuti, locum nativitatis sponte deserunt, ac in solum delati, metamorphosin plantae inchoant cui originem debent. Tubera, rhizocarpea seminibus proxime accedunt; constant basi et gemma. Basis corpus tuberis sistit texu celluloso compositum, qui in gemmarum ambitu vasis spira­libus subregitur; amylo refertum cotyledonum adinstar gem­mulam excrescentem nutrit. Gemma mox unica, mox majori numero basi insidet, quae ut blastema seminis cum radicula et plumula in plantam evolvitur. Tubera quoque quem­admodum bulbi sub terra oriuntur, sed non minus in foliorum -axillis generantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom