Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
4 plantarum organismo vim vitalem dicimus, nil aliud est, ac peculiaris modificatio vis naturae ; haec vis vitalis in variis organis secundum variam eorum proprietatum vario modo manifestatur — peculiaris ergo vis non est, sed qualitas materiae organicae, nec est proprie vis vitalis, quia per semet ipsam iners est, et potentiis externis indiget, quibus ad reactionem provocatur. Sunt vero potentiae haec: Calor, Lux, Aér, Electricitas et Solum. — Calorem vitam plantarum excitare et fovere ex sequentibus patet: semen in frigore non germinat, gemma non evolvitur, plantae ejus influxui expositae cito moriuntur, e contrario cum calore increscente increscit plantarum in- et extensio, uti hoc vegetatio sub tropis clare demonstrat. Ceterum gradus caloris, quem plantae exigunt: secundum variam eorum speciem variat ; sunt, quae nonnisi sub syrio fervidissimo proveniunt, dum aliae regione frigidiori laetantur et sub ipsa nive florent. Imo diversae plantarum partes, diversam temperaturam exposcunt; sic scimus gemmas et flores frigoribus vernalibus non raro aduri, dum radices et trunci strenuissimae resistunt brumae. — Plantas autem vario caloris gradui adsuescere, ex exoticis nostro coelo acclimatisatis noscimus ; immodicus tamen calor stimulo nimio vitam earum ita pessumdat, sicut omnis ejus defectus.-—Vegetabilia etiam proprium calorem (internum) extricant, quo semet contra potentias nocivas immunes tuentur, ita hyeme altiorem, aestate inferiorem, in penetralibus ostendunt temperaturam ac aér atmosphaericus. — Plurimum caloris evolvunt floris tempore et in hocce ipso, qui non raro pluribus gradibus illum atmo- sphaerae superat. — Lucis magnum in vegetabilia influxum quotidie observare possumus ; evigilante sole evigilat plantarum regnum in novam quasi vitam, aperiuntur flores, folia elevantur, vires eriguntur, quae post ejus occasum retabuntur; multas plantas, flore, foliis et cormo motum solis prosequi videmus; arbores in medio svlvarum situati frondibus semet versus lucem elevant, dum in margine consistentes ramos in latus liberum protendunt; plantae in obscuro vegetantes semper in partem inclinantur, e qua lucis radii incidunt; C. Blume nbach observavit, germen solani tuberosi in cellario 20 pedes versus fenestrulam, paucis radiis introitum concedentem, repisse. Ceterum intensitas lucis, quam variae plantae requirunt,