Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
tam diversa est, sicut caloris gradus, ejusque influxus immodicus eosdem producit effectus deleterios superstimulantes, uti calor. — Aerem vegetabilibus vitee pabulum esse, inde patet: quod vegetabilia respirent, ideo semen ejus orbatum influxu germinare non potest, et plantae in vacuo exstinguuntur. Aér in hoc sibi etiam magnam dignitatem vindicat, quod sit conductor caloris et humorum, e quibus planta nutritur. — Est vero oxygenium, quod in aere summum exposcit respectum, quod proprie stimulo vitali gaudet ; ideo semina in aere aut aqua oxygenio abundante cilius ad germinationem provocantur, ideo crebra terrae circa radices perfossio vegetationem promovet, et iterato aratu agros illam fertilitatem consequi, ac dum finiantur, notum est; sed e contrario actio ejus immodica superstimulando exhaurit vires. — Electricitatem multum in vitam plantarum operari nullum est dubium, cujus influxus moderatus hanc, ut animalium vitam, exstimulat, plus quam modicus enervat. Ex hoc fonte explicatur salubritas pluviae tempestatis tempore e caelo labentis ; sub electricitatis influxu semina facilius germinare, ramulos cilius gemmas evolvere, experimenta comprobant, — Solum, quamvis maxime, ut plantae basin largiatur, destinatum videatur, tamen non parvum influxum in illius habet vegetationem, partim quia ceteras potentias vitales (aquam, aérem, calorem) in se continet; partim, quia materiis alibilibus gaudet, quas planta sibi adsi- milat; absque dubio electro-galvanicam tensionem cum radicibus fovendo, etiam dynamico agit modo. — Certas soli substantias plantas revera assimilare, jam diversus earum sapor et odor, secundum soli, in quo crescunt, diversitatem prodit, et chemica analysis evincit. Ouaedam plantae omni contentan- tur solo, quaedam peculiari ejus sorti adligantur, quaedam in diversis ejus speciebus vegetant, una aliave tamen magis laetantur. — Sic plantae ex classe Diadelphiae humum calcarea sulfurea mixtam amant, Boraginae solo Kali nitrico praegnante delectantur etc. — Summi momenti est humus in solo, quae maximam quantitatem materierum alibilium continet. — Fertilissimum censetur solum, quod ex adaequata proportione humi, argillae et calcareae emergit, quae postremae humores ex aére adtrahunt et reservant.