Győry Tibor (szerk.): Semmelweis összegyüjtött munkái - A Magyar Orvosi Könyvkiadó Társulat Könyvtára 46. (Budapest, 1906)
Tractatus de vita plantarum
DE VITA PLANTARUM IN GENERE. Qui oculis tam grate arridet amoenus foliorum viror, florum splendor et mira varietas ; qni nares feriunt suavissimi odores, qui gustum demulcent dulcissimi succi, quae corpus nostrum restaurant, morbos profligant, sanitatem reducunt — substantiae plantarum, e quibus animum poetarum inspirat suavissimus Apollo; quam in iis sapiens miratur: summa formarum diversitas, ordinis uniformitas, artificiosa fabrica, mi- scela et motus multiplices, nec non cum macrocosmo commercium omnia haec sunt effectus unius vis, ejusdim vis, quae mineralia in crystallos cogit et dissolvit, quae aquarum moles in maribus volvit, quae terram concutit, hujus aheneam dis- rumpit crustam, fauces ejus ignivomas distendit aeres fulgure convellit, soles placide in orbita ducit, quae tandem hominem ipsum producit, innumeris, splendidissimisque facultatibus exornatum, et quam vim naturae — vitam — dicimus. Hujus tamen causam quaerentes ultimam, frustra desudamus, desudabimusque. Mens humana tamen non acquiescit, donec phaenomenorum omnium rationem reddat sufficientem, laeti ideo sequimur ideam, quam naturae philosophi hoc modo exponunt. Omne quod existit ex divino omnipotentiae spiritu emanat — ex vi naturae, quae semet solvendo ac uniendo, qua attractio et repulsio, contractio et expansio manifestat, continuo operatur, infinitam - materierum diversitatem producit, quas iterum destruit, ut rursum nova entia inde generet, quae tandem serius aut ocyus ad supremam omnium scaturiginem reducit. Yis et materia eodem gaudent fonte, una ab alia separari nequit. — Materia ex conflictu virium adtractivarum et repulsivarum resultat, quatenus in spatio comparent; omnis igitur materia proportioni virium productivarum adaequata sit, sicut ex universo vis qualitati materiae respondeat oportet. Quod ergo in 1*