Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
3i Oritur apud homines, qui variolas aut communes, aut vaccinam perpessi fuere. Sed oriri potest etiam in talibus , qui variolas necdum habuerunt, et quoniam hi contra pericula variolarum tali ratione non defenduntur, ideo summe interest genuinae vaccinae a spuria discrimen bene novisse. §• SiVaccinae spuriae plures possunt esse causae ; sic si liquor variolosus pro inoculatione ex variola spuria desummatur; si homo diarhesim variolosam non habeat ; si inoculatio nőn rite suscipiatur , punctura justo profundiori, aut emplastro vesicante; si pro inoculatione adhibeatur, liquor admodum antiquus, non bene conservatus , aere , calore aut luce corruptus, si infans vesiculam deterat; si illa pressione, punctione frequentiori aut profundiori laedatur, inflame- tur ita, ut liquor purulentus evadat; si liquor pro inoculatione adhibendus post nonum diem, et e medio vesiculae accipitur; ita etiam si inoculatio ope crustae variolae iam induratae suscipiatur, vaccinam spuriam enasci observamus. §. 52. Variolam spuriam a genuina ex eo facile di- Stinquere licet, quod in illa mutationes longe citius sibi succedant, ac proin totus morbus citius finiatur. §. 53.