Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

32. §• 53­Altera post inoculationem die tumor latus rubens, durus, pruriens infra cutim semet levat §• 54­Die tertia et quarta iam circumferentia ru­bicunda variolae unum duosve pollices attin­git j in medio efformaturvesicula alba, rotunda, quae non est in cellulas subdivisa , sed cavitas interna unica est liquore pariformi repleta. Tunc apud quosdam febris etiam subori­tur, et glandulae subaxillares dolent, et tu­ment. §• 55. Die sexta vel octava iam incipit variola ex­siccari, margo rubescens albescit, mollescit, epi­dermis secedit, vesicula alba late flavet, gumi a- rabico similem escharam format. Crusta haec die decima vel undecima de­cidit, et sic variolae terminantur. Quandoque, sed rarius post variolas ulcus remanere obser­vabatur. §. 56. Quoniam variolae spuriae nullius plane frugi esse queunt, saltem genuinae inoculatio­nem convenit exercere. Quomodo hoc praestare oporteat , vide­amus. §• 57-

Next

/
Oldalképek
Tartalom