Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
22 et illine pustulae , parvae, rubicundae , conpla- natae magis , in medio vesicula albicante instructae, variolis aliquantum similes, sed plerumque post unam alteramve diem sponte, absque ullo pharmaco in usum vocafo sanantur disparent. i 32. Sub decursu variolae vix aliqua morbosa observatur mutatio. / Alter periculorum, quae variolas omnes e vestigio consequuntur fons est febris, quam co- mune virus variolosum in corpore excitare con- svevit, variolosi aestuant, in capite dolores persentiunt, os illorum siccum est, sitim habent inte sam, saepe vomitum, saepe diarrhaeam patiuntur, saepe spasmis, convulsionibus affliguntur, et saepe insomniis pervigilia torquentur, saepe delirant etiam. Ideo necessum est, ut apud variolosum talem custos saltem unus adsit, sed saepe plures etiam requiruntur, qui aegro attendant, illius curam gerant. Necessaria est et medici praesentia quotidie, et quidem non raro saepius per diem, ut subortis ex improviso morbosis symptomatibus auxilium praesto esse queat. Saepe febris tam vehemens est, ut omnibus medici moliminibus superior evadat, aegrumque tandem succumbere cogat. §• 33.