Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
23 Circa Vaccinam vero vix aliqua morbosa exoritur mutatio. Die quidem quinta,sexta, nona, decima persentiunt equidem inoculati calorem alfquem solito maiorem, qui tamen intra aliquot horas sponte disparet, nec spasmos, nec ulla a- lia periculosa symptomata unquam excitavit, nec consveta illis hilaritas cessat. Celeberrimi inoculatores testantur, se pro suis variolosis, numerosissimis licet, ne gutta quidem medicinae eguisse. Idem et ego, propria doctus experientia asserere valeo. Nam ex inoculatis, quorum tamen sat numerosos habebam, nulla morbosa comparuerunt symptomata, neque ideo necessitas ulla aderat medicinam variolosis exhibendi. §• 34. Si ergo vaccinae inoculentur, necessum non est, ut parentes continuo ad latus prolium suarum vigilent, consvetis laboribus secure, absque ullo ingruentis periculi formidine, vacare possunt, nam vaccina proles in nullum morbum coniicit. Nec proin necessaria est quotidiana variolosi per medicum facienda visitatio. Satis est illum ter per decursum totius vaccinae vidisse. Medicus ergo numerosos habere potest inoculatos, quin tamen propterea in reliqua occupatione sua detrimentum pati cogantur. Unde sequitur, huius boni non tantum ditiores, sed et miserioris sortis homines posse, imo omnes hominum debere fieri participes, nam tantum tali modo nobilissimus, qui §. 33-