Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)
17 enatis mitiorem esse, et tamen ita, ut hae recep- tivitatem quoad virus variolosum penitus delere. §• 22. Ultro adhuc progressus est Jenner,Liquorem variolosum ex vaccina iam casu iam inoculatione in homine producta desumpsit, atque ita inoculationem apud infantes suscepit, et ecce etiam post hanc inoculationem variolae similes mites exortae sunt, quibus tamen nunquam variolae comunes succedebant, quotiescunque licet in periculo contagii suscipiendi versarentur. 23. Multiplici ergo experientia edoctus estJenner: Liquorem variolosum vel e mammis vaccarum variolosarum, vel e vaccina in homine seu inoculatione seu casu orta desummi, et cum eius- modi homine communicari oportere, qui morbum variolosum necdum perpessus esset, apud hos in loco insertionis unica variola producitur duntaxat. Reliquas corporis partes intactas relinqui. Vix in homine aliquam quoad valetudinem alterationem locum habere. Variolas insitas absque nova inoculatione suscepta contagiosas non esse. Et hominis ad suscipiendum contagium va- riolarum dispositionem deleri. §• 24.