Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

i8 §• H­Vix in publicum protulit veritatem tottupli- ci experientia roboratam, eruditi ac perspicaces Angliáé medici perspexere vaocinae insertione non tantum cuncta variolarum communium evi­tari posse pericula, sed etiam, si illa per univer­sum mundum propagata haberentur, paucorum annorum lapsu totam variolarum progeniem ra­dicitus evelli, et sic'genus humanum a mala hac peste liberari. Ideo amore humanitatis vero in­citati, omni eo adnitebantur conatu, ut Divi­nam hanc detectionem in regno quam comunis- simam redderent. Et revera brevi miros inocula­tio variolarum in Anglia nacta est progressus^ nam in unica urbe Londinensi ultra sexcenta ho­minum millia variolas sibi inseri permiserunt. Causae celeris huius propagationis artis vac- cinandi praeter Eduardum Jenner imprimis erant: Voodville, Pearson, Simons, Fermor, Loy, Aiking , Thornton, Addington, Ring, Lettson , Franer, I. Cooper, Breyce, et Villan. Hi scri­ptis operibus etiam multum profuere. §. 25. Sic ergo observationes Jenneri per totam cultiorem Europam cito propagatae sunt. Ipsi Galli , quamvis de caetero Anglorum inimici, in­signia Jenneri merita mox agnoverunt, et deprae- dicarunt. Cei. Voodville Londino, ut inocula­tionem vaccinae in praesentia Galliae medicorum susciperet, Parisios advectum maximis honoribus cumularunt. Brevi multis hominum millibus in­ser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom