Bene, Franciscum: Brevis doctrina de vaccina per Franciscum Bene (Budae, 1818)

6i rit? recte ne eam intellexerit? — Et tandem post innumera iam instituta experimenta, veri­tatem rectitudinemque Cogitationis, experientiae­que suae edoctus, magnum illud inventum pu­blico manifestavit. Sed ordinem suarum, quas institui'* disqui­sitionum videamus. §• 26. Jenner primum hominibus, quos ex com-* muni Omnium testimonio vaccinam ante plures annos superasse compererat, variolas communes inseruit, sed semper sine effectu. Fuere inter hos nonnulli, qui iam ante viginti quinque, vi- ginti septem , triginta unum <, quinquaginta tres annos vaccinam habuerunt.— Vidit ergo Jenner receptivitatem erga variolas communes per vac­cinam deleri. §. 21. Secundo: Pueris, qüi morbo variolosö nec­dum suberant, ipse liquorem e pustula mamma­rum vaccae, variolis affectae, desumptum inse­ruit , et etiam apud hos pustulae plane similes illis , quae a mulgendo in manibus famulorum famularumque provocabantur , observatae sunt. Illud saltem intercessit discrimen , quod morbus per inoculationem productus adhuc mitior fuerit. Postquam variolae iam penitus exsiccatae erant, iisdem pueris saepius et diverso tempore inseruit variolas communes, sed semper sine effectu. V i­dit ergo Jenner vaccinam insitam, variolis casu ena-

Next

/
Oldalképek
Tartalom