Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)
30 diorum externorum vitanda adplicatio, cum graves producere valeant, per retropulsionem exanthematis metastases. Angina membranacea. §• 42. Angina membranacea inflammatio est tracheae et laryngis, cum exsudatione lymphae plasticae in superficie interna canalis nominati, quae in infantibus saepe ad summum elevatur fastigium, morte suffocativa terminata. Ostendunt praesentiam morbi: praecedens, adfectio catarrbosa, vox rauca, tussis sicca, constrictio laryngis , tandem respiratio difficilis, peculiaris sub tussi et respiratione sonus fi- stulans, summa anxietas, oculi protrusi, facies rubens fere coerulescens, febris valida. §. 43. Ad diagnosim uberius illustrandam scopo vel maxime congruum erit, quasdam, quibus a tussi convulsiva et asthmate Miliari alienus est adnotare differentias. Differt angina membranacea a tussi convulsiva , quod hujus stadium catarrhale per 1—6 excurrat septimanas, illius adsummum tribus duret diebus; in angina membranacea evoluta, valida adest febris inflammatoria, in pertussi nulla , respiratio in angina et liberis ab insultus intervallis molesta, stertorosa, nec tamen in pertussi; dolor qui ad regionem laryngis , tussis cum ejectione concrementorum membranaceorum, quae in angina observantur, in tussi convulsiva deficiunt, hic potius sputa mucosa , initio alba, serius viscida flavescentia excernuntur, duratio denique anginae saepe ad quintum solum extenditur diem , pertussis et duobus tribusve non raro durat mensibus. — Ab asthmate Miliari differt angina polyposa, quod illud per vices invadat, angina luculentis vix stipetur remissionibus; illius sedes pulmo, hujus larynx; asthma grassatur sporadice, angina plerumque epidemice; illa nervinis, antispasmodicis, haec antiphlogistiois cedit re