Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)

31 mediis, quod denique anginam prodroma praecedant ad- fectionibus catarrhalibus stipata, asthma repente absque prodromis invadat. §. 44. Decursus morbi hujus saepe ad tertiam solum, raro ultra sextam extenditur diem, mortemque jam suf- focativam , jam apoplecticam inducit. Causam hujus morbi proximam inflammatio laryngis specifica, cum nisu peculiari in exsudaiionem lymphae coagualabilis, quae in membranaceas et polyposas concre­scit formas. Aetas infantis usque annum 7. maxime pro­clivis ad hunc morbum, ob nimiam tunc materiarum or­ganismi plasticitatem , praeterea, quos parentes nimium plasticis nutriunt alimentis; excitantium causarum prae­cipua refrigerium. §. 45. Pauci existunt morbi, qui tam velox quam angina membranacea exposcerent tractamen; praecipua in hoc morbo indicatio consistit in prompta inflammatorii status resolutione, peculiari in solutionem et evacuatio­nem lymphae coagulatae habito respectu. Comparentibus proin symptomatibus hujus morbi characteristicis praeci­puum erit, vapores calidos emollientes ad c&vum oris de­rivare , emeticumque propinare remedium, quibus si mor­bus non cedat remediis, inflammatio notabilia capiat in­crementa, hirudinum 2—6 ad regionem colli adplicatio, omnique bihorio calomela a grani \ parte usque grana duo exhibita, scopo adjuvante vapores emollientes ad os de­rivati, clysma emolliens cum aceto adplicitum scopo re­spondebunt. Quodsi ad horum remediorum adplicationem intra 24 horas, non resolvatur morbus, cuprum sulfuri- cum prius dosi a grano 1—4. scopo emesim ciendi, tum omni bih. ad \ grani partem _ exhibendum erit, regioni colli anticae ungventum cinereum inungendum, vel et synapismi, emplastrum vesicans adplicandum. Quodsi concrementa membranacea, respirationem difficultent, emetici repetatur usus, debilitate spasmoque increscenti-

Next

/
Oldalképek
Tartalom