Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)

fantili procedente consvetim obvenire solent exponam or­dine. — Morbis foetus supersedendo, qui debita matris cura jam inhebentur, jam et sanantur, statim ad morbos post partum indagandos accedo. Hic primo considerandae veniunt variae laesiones, quae infanti in partu difficili, aut male administrato accedere possunt, hae sunt: contu­siones , luxationes etc. quae opem exposcunt chirurgi­cam. Secundo medici «attentionem requirunt vitia topica organica, quibus infans in utero adhuc existens adficie- batur, eaque in lucem editus secum fert, uti: vitia via­rum urinae et alvi: obturatio, concretio quoad decursum et insertionem; vitia partium cavi orisquae suctioni sub- sequo tempore loquelae impedimento fiunt: frenulum ling- gvae longum, ligamenta praeternaturalia, firma ad pala­tum lingvae adhaesio, tumores, labium vel et palatum fissuro ; membrorum corporis multiplicitas, defectus aut situs vitiosus. §. 24. Reliqui, quibus infantes exponuntur morbi, jam a parentibus cachecticis, nevrosibus laborantibus, jam a meconio accumulato, dentitione, vermibus, ob­structione mesenterica, lacte malo, jam denique a nutrice Cachectica, hysterica, venere abutente, ab exhibitis ni­mis mature carnibus, potuque spirituoso, abusu balneo­rum, gestatione perversa, stricta et nimia fasciatione, epidemiae constitutione etc. originem ducunt. — Has morborum formas exinde emergentes, in quantum limes opusculi admittit, paucis adumbrare conabor lineis. Asphyxia. §. 25. Qui jám nato adest infanti, jam aliquo post partum huic se adsociat tempore, morbus asphycticus, processus vitalis langvori, laticis cruenti in encephalo et pulmonibus cumulo, vel et muco organa respirationis obruenti, ut proximae innititur causae. His et peculia­IS

Next

/
Oldalképek
Tartalom