Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)
19 rem organorum respirationis torporem, aeris et lucis in cutim nimis sensilem, efficientiam, et quae priores gignunt causas: partum difficilem, etc. adnectit Hufeland. Quae morbum huncce notant, symptomata essentialia, in cohibita circulationis et respirationis functione, restricta simul consistunt irritabilitate, ob tamen variam, quae huic malo opitulatur, causam, hinc et therapiae modificationem species ejus plures ad: asphyxiam cex debilitate, congestione, velet suffocatione reducere, singu- lasque harum propriis non incongruum erit signare coloribus. §„ 26. Asphyxiam ex debilitate signant: motuum muscularium defectus, pallor faciei et reliqui corporis, artus dehiscentes, dependens inferior mandibula, labiorum livor. — Medemur huic malo, per intermissam aliquo tempore funiculi umbilicalis deligationem, fomentationem corporis ope pannorum calefactorum, frictionem, balneum tepidum, aeris inflationem, clysmata, stillicidium aquae scrobiculo cordis, vel et irritamenta naribus admota. Congestio apparet: e facie turgida, praerubra, cae- rulescente, maculas cutis lividas, quibus saepe et corporis calor accedit, arteriarumque umbilicalium tangitur pulsatio. Ad duo circiter cochlearia e funiculo umbilicali emissus sangvis praecipium in hoc casu remedium. Suffocationis signum est: muciin cavo oris accumulatio respirato strepituosa, ad quod malum sufferendum emitici, e. g. vini antiin. a guttis 5—10, vel Ipecacuanhae ab 1—2 grana, quae si deglutiri, non possint secundum mentem Hufelandi injici debent, adplicatio, tumque exi- citantium sufficiet usus. Icterus. §. 27. Icterus neonatorum discolorationem cutis, conjunctivae bulbi, faciei vel et totius corporis neonati fla2*