Csízy, Paulus: De morbis infantum (Budae, 1838)
IT n«rae‘ quietus, nullatenus turbatus maxime convenit, opti- mumque rite servando functionum praecipue vegetativa- rum tenori offeret remedium. §. 22. Quo partes organismi restaurantur, alimentum, satis plasticum, facile assimilabile, naturaeque infantis pro varia ejus evolutionis periodo apprime respondeat. Quibus in utero matris existens, humoribus fruitur foetus, eidem et a corpore meterno soluto optime convenient, lac proin maternum, praecipuum, primisque, diebus unicum et optimum constituet nutrimentum, cui tamen necessitate urgente, et illud nutricis vel et animalium praecipue vaccinum substitui potest, praeter quod, initio semel, tum bis aut ter de die cibus, e pane bisco- cto cum aqua cocto paratus, adnectendus. Ob nimiam, quam cibus carneus sangvini tribuit, indolem phlogisti- cam, sicque inflammationibus favet, caute, parce, et nisi tenerioribus exhibendus infantibus. — Hinc ante dentium eruptionem, nullus exhibeatur cibus solidior, serius usque annum aetatis septimum, mane et vesperi lac, tempore prandii caro tenera, olera exhibita scopo maxime respondebunt; vitentur pingvia, aromatica, infusum cof- feae, potui sola aqua pura, vel et lac, nec inserveient spirituosa, quorum effectus stimulans congestiones sollicitat, langvorique organorum digerentium inducendo suim^ ittópere favet. Omnis facultatum mentalium precox i/Sr pediatur evolutio, inhibeatur adstrictio, ne, dum vitim animalem intendere conamur, grave in vegetationem, prati« cipue labem nervosam redundet, detrimentum. ^ De morbis infantum in specie. §• 23. Morbos, infantilem aetatem infestq^e^ viter, quoad spatium dissertationis et tempus- eftenu&Sp} cessum permittit, recensiturus, illos, eo, quintal m